Item, quilibet ſe poteſt cõuertere ad Deũ in momento: & tamen notitiam baptiſmi habere in quolibet momento non poteſt, quomodo enim audiet ſine prædicante? aut quomodo credet, niſi audierit? Igitur, nec ſacramenti pœnitentiæ votum explicitum ad peccatorum remiſsionem neceſ ſarium eſt. Nec ab hac ſententia abhorret D. Thomas. 3. par. q. 86. articulo. 2.