Sunt quoque argumenta non leuia ad hanc oipinionem confirmandam . Primum ex Concilio Complutensi sub Alphonso Carrillo archiepiscopo Toletano: quod probatum est a Sixto quarto, in bulla, qua condemnauit Petrum Oxomensem, cuius prima conclusio ibi damnata est, in hanc formam . Peccata mortalia quanum ad culpam & poenam alterius s aeculi, delentur per solam cordis contritionem sine ordine ad claues. At, si per poenitentiam , quae est actus virtutis, peccata remituntur sine explicito voto huius sacramenti: re vera delentur peccata sine ordine ad claues. Rursum in concilio Tridentino, sessione. 6. capit. 14. definitur, quod poena aeterna cum culpa, vel sacramento, vel sacramenti voto remittimur. Item , Ioannis vltimo. Quorum retinueritis retenta sunt, ergo quando quis nec re, nec voto accepit hoc sacramentum, cum sacerdotes eius modi peccata retineant , retenta sunt.