Sunt quoq; argumenta non leuia ad hanc opinionẽ confirmandã . Primùm ex Concilio Complutenſi ſub Alphonſo Carrillo archiepiſcopo Toletano: quod probatum eſt à Sixto quarto, in bulla, qua condemnauit Petrum Oxomenſem, cuius prima cõcluſio ibi damnata eſt, in hanc formã . Peccata mortalia quantũ ad culpam & pœnã alterius ſ æculi, delentur per ſolã cordis contritionem ſine ordine ad claues. At, ſi per pœnitentiã , quæ eſt actus virtutis, peccata remituntur ſine explicito voto huius ſacramenti: re vera delentur peccata ſine ordine ad claues. Rurſum in concilio Tridentino, ſeſsione. 6. capit. 14. definitur, quòd pœna æterna cum culpa, vel ſacramento, vel ſacramenti voto remittimur. Itẽ , Ioannis vltimo. Quorũ retinueritis retenta ſunt, ergo quando quis nec re, nec voto accepit hoc ſacramentum, cùm ſacerdotes eiuſ modi peccata retineãt , retenta ſunt.