Praeterea, nulli haeretico vel schismatico remittitur culpa, nisi formaliter & explicite proponat ecclesiae vniri, atque ab ea veniam peccati implorare, ergo sola contritio , quae est actus virtutis, non satis est ad remissionem peccatorum sine ordine ad claues ecclesiae. Antecedens as serit August. libro de vera & falsa poenitentia cap. 12.