Massiliani etiam negauerunt necessita{ Vide Rophens . art. 8. &. 9. } tem confessionis: vt autor est Damascenus libro De haeresibus. Deinde Iacobitae referente Guidone Carmelita in lib. etiam heresum. Hos sequuntur nostro tempore Lutherani: atque adeo Erasmus in libro De ratione verae Theologie circa finem: & in colloquio cui index, Pietas puerilis in summa, omnes qui tenuerunt confessionem nouitiam es se, & institutionis ecclesiae. In quibus fuit. B. Rhe{ In annotiationibus super libellum Tertuliani de poe nitentia. } nanus in as serenda confessione parum beatus & pius. Aduersum quos conclusionem statuimus.