Confessionem exteriorem, quae sacerdoti fit, es se ad salutem neces sariam ex Christi in stitutione, confessionem (inquam) omnium mortalium, tam publicorum, quam occlutorum Probatur efficaciter. Quia peccata occulta non remittuntur, nisi remittentibus sacerdotibus: vt patet ex testimonio Ioannis citato. Quorum retinueritis, id est, non remiseritis, retenta sunt. Ex eo enim quod dixit. Quorum remiseritis, remis sa erunt: satis ostenditur , verbum ex regione additum , scilicet. Retinueritis, perinde es se, ac si dixis set Christus. Non remiseritis. Sed remittere sacerdotes non pos sunt, nisi cognoscant: (vt ostensum est) cogno scere autem nequeunt, nisi peccatores consiteantur: ergo confessio etiam occultarum culparum ex diuina institutione est ad salutem neces saria. Qui enim instituit finem neces sarium, media etiam instituit, quae es sent ad eundem finem neces saria: nisi legislatorem velimus in neces sariis defuis se. Nam eandem rationem eisdem quoque verbis resumere non piget.