Praeterea, in concilio Constantiensi Martinus quintus in bulla condemnationis articulorum contra Vuicleph, Ioannis hus, & Hieron. Pragensis: condemnans errores Vuicleph, ac reliquorum discipulorum ait, Vtrum credat, quod Christianus vltra contritionem cor dis, habita copia sacerdotis idonei, soli sacerdoti de necessitate salutis confiteri teneatur, vbi licet non explicetur, an ex institutione diuina, an ex humana sit illa necessitas: sine dubio tamen est intelligen da ex diuino iure: id enim Vuicleph negabat.