Præterea, in concilio Conſtantienſi Martinus quintus in bulla condemnationis articulorum contra Vuicleph, Ioãnis hus, & Hieron. Pragenſis: condẽnans errores Vuicleph, ac reliquorum diſcipulorum ait, Vtrum credat, quòd Chriſtianus vltra contritionẽ cor dis, habita copia ſacerdotis idonei, ſoli ſacerdoti de neceſsitate ſalutis confiteri teneatur, vbi licet non explicetur, an ex inſtitutione diuina, an ex humana ſit illa neceſsitas: ſine dubio tamen eſt intelligen da ex diuino iure: id enim Vuicleph negabat.