Probatur hoc corollarium imprimis, quia confessio de peccatis occultis est neces saria, vt ex fundamentis iactis constare facile potest. Constituit enim sacerdotes dominus iudices, non solum publicorum: verumetiam occultorum . Sed rationis naturalis est, vt occul ta peccata occulta correctione purgentur: ergo cum Christus instituerit hoc iudicum fieri secundum rectam rationem : instituit ex consequenti, occulta peccata occulte es se iudicanda.