Probatur hoc corollarium imprimis, quia confeſsio de peccatis occultis eſt neceſ ſaria, vt ex fundamentis iactis conſtare facilè poteſt. Conſtituit enim ſacerdotes dominus iudices, non ſolùm publicorum: verumetiam occultorũ . Sed rationis naturalis eſt, vt occul ta peccata occulta correctione purgentur: ergo cũ Chriſtus inſtituerit hoc iudicũ fieri ſecundũ rectã rationẽ : inſtituit ex conſequenti, occulta peccata occultè eſ ſe iudicanda.