Poſtremò. Sigilum confeſsionis nõ eſt ex humana inſtitutione, ſed ex diuina, ergo ex diuina eſt, quòd aliqua peccata, ſcilicet, occulta, iudicentur ocultè, & confirmatur. Quia magiſter Oxomenſis in Concilio illo Complutẽ ſi dãnatus eſt: quòd aſ ſereret, confeſsionẽ non debere eſ ſe ſecretam, & à Sixto quar to in illa extrauaganti cuius initium. Ad perpetuam rei memoriam, definitur contra eundem, neceſ ſario exigi, vt confeſsio ſecreta ſit. Quamobrem ex reuelatione & inſtitutione Dei eſt, quòd confeſsio ſit ſecreta, alioqui non eſ ſet hæreſis, ab euangelica veritate penitus aliena, aſ ſertio contraria. Cùm tamen aliena eſ ſe ibidem decernatur.