Sed oritur circa ea quae diximus dubium. Si enim peccata oportet confiteri, vt innotescant sacerdoti: ergo peccata publica, quae alias sunt illi manifesta, non erit neces sarium confiteri: quippe ob hanc causam, si circun stantia manifesta est, non est opus eam explicare confessori : vt si quis sacerdos, vel maritatus: idque confes sori liqueat, non est neces se: vt, cum confitetur fornicationem, exponat se es se, vel sacerdotem, vel maritatum.