At, erroneum est credere, sine confessione publicorum etiam peccatorum cuiquam patere salutem. Primum, quia delictum iudicandum in aliquo foro, debet es se notum in illo foro: sed, etiam si peccata sint publica, non sunt confes sori nota in foro sacramenti: ergo opus est vt peccator illa sacerdoti confiteatur . Et hoc est quod Diuus Thomas dist. 17. q 3. arti. 2. p. 1. ad primum, docet, inquiens . Quamuis sacerdos aliquando sciat peccatum, vt homo: non tamen scit vt Christi vicarius: sicut etiam iudex aliquando scit peccatum, vt homo: quod nescit, vt iudex.