At, erroneum eſt credere, ſine confeſsione publicorum etiam peccatorum cuiquam patere ſalutem. Primùm, quia delictum iudicandum in aliquo foro, debet eſ ſe notum in illo foro: ſed, etiam ſi peccata ſint publica, nõ ſunt confeſ ſori nota in foro ſacramenti: ergo opus eſt vt peccator illa ſacerdoti cõfiteatur . Et hoc eſt quod Diuus Thomas diſt. 17. q 3. arti. 2. p. 1. ad primum, docet, inquiẽs . Quã uis ſacerdos aliquando ſciat peccatum, vt homo: non tamen ſcit vt Chriſti vicarius: ſicut etiam iudex aliquando ſcit peccatum, vt homo: quod neſcit, vt iudex.