Iam vero posterior illa que stio relinquitur An satisfactio, ad sacerdotis arbitrium, sit ad salutem neces saria. Sunt enim autores, qui negant, in quibus Diuus Thomas. 4. dis. 17. q. 3. art. 1. q. 1. ad primum argumentum videtur es se: Dicendum (inquit) quod post remis sam culpam, adhuc est peccator debitor poenae temporalis: sed gratiae tamen infusio suffici ad culpae remissionem, ad gratiae vero infusionem consequendam ordinata sunt gratiae sacramenta: ante quorum susceptionem, vel actu, vel propositio peccator gratiam non consequitur. Sed tamen, ex hoc quod operatur confessio ad poene remissionem , non habet, quod sit de neces sitate salutis: quia poena ista est temporalis, ad quam post culpae remissionem remanet homo ligatus. Vnde sine hoc, quod in prae senti vitae expiaretur, es set via salutis, habet igitur confessio, quod sit de necessite salutis, ex hoc quod ad remissionem culpae ordinatur, hactenus D. Tho. At, vel fallor ego, vel contrarium probabilius est. Nam, sicut ante docuimus, exterior poenitentia est ad salutem neces saria, ergo quemadmodum contritio in lege naturae & scripturae habebat annexum propositum confitendi & satisfaciendi Deo, iuxta illud, Dixi. Confitebor iniustitiam meam domino &c. ita & in lege noua habet annexum propositum confitendi sacerdoti, & satisfaciendi ad arbitrium eius, hoc est enim subiicere se clauibus, & iuditio ecclesiastico, quod est ad salutem sine dubio neces sarium.