Iam verò poſterior illa quę ſtio relinquitur An ſatisfactio, ad ſacerdotis arbitrium, ſit ad ſalutẽ neceſ ſaria. Sunt enim autores, qui negant, in quibus Diuus Thomas. 4. diſ. 17. q. 3. art. 1. q. 1. ad primum argumentũ videtur eſ ſe: Dicendũ (inquit) quòd poſt remiſ ſam culpam, adhuc eſt peccator debitor pœnæ temporalis: ſed gratiæ tamen infuſio ſuffici ad culpæ remiſsionem, ad gratiæ verò infuſionem conſequendã ordinata ſunt gratiæ ſacramenta: ante quorum ſuſceptionem, vel actu, vel propoſitio peccator gratiã non conſequitur. Sed tamen, ex hoc quòd operatur confeſsio ad pœnę remiſsionẽ , nõ habet, ꝙ ſit de neceſ ſitate ſalutis: quia pœna iſta eſt temporalis, ad quã poſt culpæ remiſsionem remanet homo ligatus. Vnde ſine hoc, quòd in præ ſenti vitæ expiaretur, eſ ſet via ſalutis, habet igitur confeſsio, quòd ſit de neceſsite ſalutis, ex hoc ꝙ ad remiſsionem culpæ ordinatur, hactenus D. Tho. At, vel fallor ego, vel contrariũ probabilius eſt. Nam, ſicut ante docuimus, exterior pœnitentia eſt ad ſalutẽ neceſ ſaria, ergo quemadmodum contritio in lege naturæ & ſcripturæ habebat annexum propoſitum cõ fitendi & ſatisfaciendi Deo, iuxta illud, Dixi. Confitebor iniuſtitiam meam domino &c. ita & in lege noua habet annexum propoſitũ confitendi ſacerdoti, & ſatisfaciendi ad arbitrium eius, hoc eſt enim ſubiicere ſe clauibus, & iuditio eccleſiaſtico, quod eſt ad ſalutem ſine dubio neceſ ſarium.