Praeterea. Leo Papa, epi. 69. ad Theo. epi. Mediator (inquit) Dei & hominum hanc prae positis ecclesiae tradidit potestatem: vt & poenitentibus actionem poenitentiae darent & salubri satisfactione purgatos ad communionem sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent. Igitur: nisi proponant poenitentes, se ecclesiae potestati subiicere, vt iuxta eius arbitrium peccata compensent , seruari non pos sunt. Iam enim docuerat summus Pontifex, hanc sacerdotalem autoritatem, & iudicium , es se ad salutem neces saria.