Denique, cum de satisfactione ad arbitrium sacerdotis praeceptum sit, (vt nos proxime definiemus) certe satisfactio est ad salutem neces saria, nam si non es set, non es set in praecepto. Ac revera frustra fuis sent sacerdotes iudices constituti , si eorum sententiae parere non es set neces sarium. Inanis enim est autoritas iudicandi, que impune reiici potest: idque eo magis, quod iudicium hoc non est ad dirimendas lites, sed ad vindicanda scelera. Et quod iudicibus neces sarium est, scilicet, poenam in dicere reis, ne sint iudices iniqui: id nos exequi neces sario debemus, ne falsi poenitentes & inobedientes tum videamur, tum etiam simus. Nec argumentum quod in contrarium insinuamus opere pretium est nunc eludere: partim, quod facile est: partim, quod postea eluere debemus. Quapropter eadem argumenta confutanda sunt, quae a principio huius controuersiae fecimus.