Ac primum quidem argumentum a plerisque sanctorum facile diluitur, nam vtrunque apostoli Pauli locum interpretantur, non de poenitentia , quae post baptismum fit: sed de poe nitentia, quae fit in baptismo. Qui videlicet semel dumtaxat percipi potest: nam poenitentiam baptismum appellari, habes apud Lucam capitulo vltimo, Oportebat (inquit) praedicari in nomine eius poenitentiam & remissionem peccatorum in omnes gentes. Vbi, quae Matthaeus de baptismo dixit, Lucas nomine poenitentiae ac remissionis peccatorum tradidit. Hanc expositionem Chrysostomus, & Theophilactus sequuntur in eadem loca. Item Ambrosius lib. 2. De poenitentia cap. 2. & August. lib. De vera & falsa poenitentia cap. 3. Colligunt autem ex multis coniecturis, hanc es se eorum testimoniorum intelligentiam. Quas ego coniecturas referrem, nisi ad metam huius disputationis festinaret oratio