Ac primum quidem argumentum à pleriſq; ſanctorum facilè diluitur, nam vtrunq; apoſtoli Pauli locum interpretantur, non de pœnitẽtia , quæ poſt baptiſmum fit: ſed de pœ nitentia, quæ fit in baptiſmo. Qui videlicet ſemel dumtaxat percipi poteſt: nam pœnitẽ tiam baptiſmum appellari, habes apud Lucã capitulo vltimo, Oportebat (inquit) prædicari in nomine eius pœnitentiam & remiſsionem peccatorum in omnes gentes. Vbi, quæ Matthæus de baptiſmo dixit, Lucas nomine pœnitentiæ ac remiſsionis peccatorum tradidit. Hanc expoſitionem Chryſoſtomus, & Theophilactus ſequuntur in eadem loca. Itẽ Ambroſius lib. 2. De pœnitentia cap. 2. & Auguſt. lib. De vera & falſa pœnitẽtia cap. 3. Colligunt autem ex multis coniecturis, hãc eſ ſe eorum teſtimoniorum intelligentiam. Quas ego coniecturas referrem, niſi ad metam huius diſputationis feſtinaret oratio