Nec te moueat, quod apostolus ait, es se impossibile: nam per exces sum loquitur: atque hyperbolice ingentem rei difficultatem impos sibile vocat: non, vt desperent audientes : sed, vt terreantur. Idcirco enim subdit apostolus. Confidimus tamen de vobis dilectissimi meliora, & viciniora saluti: tametsi ita loquimur. Loquutus sum (inquit apostolus) ita, vt vos a peccatis retraherem , & desperationis metu facerem cautiores. Caeterum confido de vobis, & reliqua, quae sequuntur. Quae quidem huius loci interpretatio. mea non est, sed Hieronymi, lib. aduersus Iouinianu. 2. referturque a Gratiano De poenitentia , d. 2. c. Si enim. Nec modus hic loquendi a sacris literis alienus est. Nam Matth. 19. quod ante dominus dixerat, difficile es se diuitem intrare in regnum coelorum , euestigio dixit, es se impossibile, quemadmodum exposuit Hieronymus super caput Esaiae. 60. Sed & Ari stoteles. 1. libro De coelo capite. 11. inter reliquas significationes huius vocabuli, impos sibilis, eam annumerauit, vt (quod non facile, neque cito, nec benefieri potest) impossibile dicatur. Et ad eandem formam per hyperbolem capit. 10. eiusdem epistolae Apostolus locutus est: vt ostenderet, qua animaduersione pecata nostra digna sint, post acceptam notitiam veritatis, si ad iustitiae rigorem examinentur. Sed aliud tamen est quod iustitia postulat: aliud quod clementia , & misericordia suggerit.