Nec te moueat, ꝙ apoſtolus ait, eſ ſe impoſsibile: nã per exceſ ſum loquitur: atq; hyperbolicè ingentem rei difficultatem impoſ ſibile vocat: non, vt deſperent audiẽtes : ſed, vt terreantur. Idcirco enim ſubdit apoſtolus. Confidimus tamen de vobis dilectiſsimi meliora, & viciniora ſaluti: tametſi ita loquimur. Loquutus ſum (inquit apoſtolus) ita, vt vos à peccatis retraherẽ , & deſperationis metu facerem cautiores. Cæterum cõfido de vobis, & reliqua, quæ ſequuntur. Quæ quidem huius loci interpretatio. mea nõ eſt, ſed Hieronymi, lib. aduerſus Iouinianũ. 2. referturq́; à Gratiano De pœnitẽtia , d. 2. c. Si enim. Nec modus hic loquẽdi à ſacris literis alienus eſt. Nã Matth. 19. qđ ante dñs dixerat, difficilè eſ ſe diuitẽ intrare in regnũ cœlorũ , eueſtigiò dixit, eſ ſe impoſsibile, quemadmodũ expoſuit Hieronymus ſuꝑ caput Eſaiæ. 60. Sed & Ari ſtoteles. 1. libro De cœlo capite. 11. inter reliquas ſignificationes huius vocabuli, impoſ ſibilis, eam annumerauit, vt (quod non facilè, neq; citò, nec benefieri poteſt) impoſsibile dicatur. Et ad eandem formam per hyperbolem capit. 10. eiuſdem epiſtolæ Apoſtolus locutus eſt: vt oſtenderet, qua animaduerſione pecata nr̃a digna ſint, poſt acceptã notitiã veritatis, ſi ad iuſtitiæ rigorẽ examinentur. Sed aliud tamẽ eſt quod iuſtitia poſtulat: aliud quod clemẽtia , & miſericordia ſuggerit.