Ad secundum argumentum certe pos semus respondere, negando maiorem, sentiunt enim plures viri docti, licitum es se, ab haeretico recipere poenitentiam in articulo mortis: vt Petrus Paludens. 4. dist. 25. q. 1. Syluester in verbo Confes sor, primo. ยง. & Maioris. d. 17. & glos sa extra. De sponsalibus, capite. Non est vobis. Quia licet recipere baptismum ab eiusmodi praecisis, cum extrema necessitas cogit: vt Augustinus tradit, capit. Si quem forte. 24. distinctione. 1. Ergo & poenitentiae sacramentum licet ab exciso suscipere. Huic vero loco solent occurrere, negando conseq uentiam . Quia minister baptismi est institutus quilibet de iure diuino: quam ob rem ecclesia id tollere non potest. At poenitentiae minister, non est quilibet sacerdos diuino iure: sed cui ecclesia demandauerit . Quocirca sicut potest committere, cui voluerit: ita & potest auferre. Sed haec responsio non facit satis argumen . Primum, quia probabilissimum est, quemlibet sacerdotem in mortis articulo habere autoritatem absoluendi iure diuino. Idque as seruit Palu. dist. 20. q. 1. art. 2. Dur. distin. 19. q. 2. Capreolus eadem distin. arti. 3. ad quartum. Idquoque D. Thomas sentire videtur. dist. 19. q. 1. art. 3. q. 1. & dist. 20. art. 1. q. 2. Atque est pre terea, rationi consentaneum: quia Deus non deficit in neces sariis, nullus enim prouidus gubernator in neces sariis deficit ergo quemadmodum prouidit, vt in articulo mortis, quicumque pos set licite baptizare, non obstante quacunque ecclesiastica censura & prohibitione, ita etiam cauit, vt in eodem articulo quilibet sacerdos licite absolueret. Cum vtrunque sit sacramentum necessitatis: vtrunque iure diuino praeceptum. Est insuper alia ratio, qua id confirmari possit. Quod, autore Augustino quarto libro De baptismo contra Donatist. ca. 24 quod vniuersa tenet ecclesia, semperque retentum est: nec a Pontificibus, aut Conciliis tempore aliquo post apostolos diffinitum: tradi tione Christi & apostolorum rectissime creditur constitutum. At, quod, quilibet sacerdos in mortis articulo quemlibet possit absoluere, semper in ecclesia obseruatum est: nec noua aliqua hominum constitutione sancitum, a Christo igitur, & apostolis est institutum. Praeterea ecclesia non pos set hoc res cindere & abrogare, ferendo, scilicet, contrariam legem: ergo est de iure diuino. Antecedens suadetur. Quia, seclusa quacunque eccle siae lege, talis abrogatio es set contra rectam rationem: si (vt verum est) poenitentia est sacramentum ad salutem neces sarium. Sic igitur rationi maxime consentaneum est, quemcunque sacerdotem in articulo mortis poenitentiae ministrum diuino iure es se constitutum. Quo fieri, per ecclesiae censuram talem autoritatem abrogari non pos se.