Praeterea. D. Chrysostomus homilia in Psal. 50. secunda, Peccata tua (inquit) dicito, vt deleas illa, si confunderis alicui dicere, quia peccasti: dicito ea quotidie in anima tua, non dico, vt confitearis conseruo tuo: dicito Deo, qui curat ea. Et in oratione de beato Philogonio, Ego testificor, (ait) vt, si quisque nostrum recedens a pristinis malis ex animo vereque promittat Deo, se postea nunquam ad illa redditurum: nihil aliud Deus requirat ad satisfactionem vlteriorem. Idem in sermone De poenitentia & confessione: & homil. 20. in Genesim: & super epistolam ad Heb. homil. 31. referturque a Gratiano de poenitentia. di. 1. cap. Quis aliquando: & a Magistro in. 4. dist. 27. Igitur sacramentum confessionis , & absolutionis sacerdotalis non est ad salutem necessarium .