Præterea. D. Chryſoſtomus homilia in Pſal. 50. ſecunda, Peccata tua (inquit) dicito, vt deleas illa, ſi cõfunderis alicui dicere, quia peccaſti: dicito ea quotidie in anima tua, non dico, vt confitearis cõ ſeruo tuo: dicito Deo, qui curat ea. Et in oratione de beato Philogonio, Ego teſtificor, (ait) vt, ſi quiſque noſtrum recedens à priſtinis malis ex animo vereq́ue promittat Deo, ſe poſtea nunquã ad illa redditurum: nihil aliud Deus requirat ad ſatisfactionem vlteriorem. Idem in ſermone De pœnitentia & confeſsione: & homil. 20. in Geneſim: & ſuper epiſtolam ad Heb. homil. 31. referturq́; à Gratiano de pœnitentia. di. 1. cap. Quis aliquando: & à Magiſtro in. 4. diſt. 27. Igitur ſacramentũ cõfeſsionis , & abſolutionis ſacerdotalis nõ eſt ad ſalutẽ neceſ ſariũ .