Quod si Christus dominus non consuluisset in mortis articulo periclitantibus, mini strum absolutionis neces sarium exhibendo: ecclesia tamen, cuius prudentiae dicitur es se commis sum, cum pia mater sit, non est credenda filiis suis in articulo mortis dees se voluis se: idque eo magis, quo exemplo Christi spon si sui facere, & potuit & debuit: quem constat in sacramento baptismi (quod neces sarium es se ad salutem voluit) nulli in articulo mortis defuis se. Praeterea. Necessitas non habet legem, vt habes in capit. quod non est, de regulis iuris, non ergo existimanda est eccle sia, legem, qua praecisum amouet a sacramentorum ministerio, ad extremum necessitatis articulum extendere voluis se. Praeterea, odio restringi, fauores conuenit ampliari: vt etiam iuris regula tradit. Quod autem quilibet sacerdos in articulo mortis quemlibet possit absoluere, gratia est & fauor populi Chri stiani. Quocirca, ampliare potius, quam stringere debemus.