Quod autem praecisi sacramentorum ministerio priuantur, in odium est: restringendum itaque es se videtur: nam poenae, legum interpretatione, molliendae sunt, non exasperandae, De poenitentia. d. 1. cap. Poenae. Probabile igitur est, a praeciso sacerdote fideles pos se sacramentum absolutionis in mortis articulo recipere: videlicet, si absque periculo fidei recipi potest. Ac profecto non ambigo, quin a catholico excommunicato , etiam nominatim, in mortis articulo poenitentie possimus suscipere sacramentum : si alius desit. Quippe, non video cau sam, quare fideles in articulo mortis, presente sacerdote catholico, priuentur sacramento ex diuina institutione ad salutem neces sario.