Quòd autem præciſi ſacramentorum miniſterio priuantur, in odiũ eſt: reſtringendũ itaq; eſ ſe videtur: nam pœnæ, legũ interpretatione, molliendæ ſunt, non exaſperandæ, De pœnitentia. d. 1. cap. Pœnæ. Probabile igitur eſt, à præciſo ſacerdote fideles poſ ſe ſacramentũ abſoltionis in mortis articulo recipere: videlicet, ſi abſque periculo fidei recipi poteſt. Ac profectò non ambigo, quin à catholico excõmunicato , etiã nominatim, in mortis articulo pœnitẽtię poſsimus ſuſcipere ſacramentũ : ſi alius deſit. Quippe, nõ video cau ſam, quare fideles in articulo mortis, p̃ ſente ſacerdote catholico, priuẽtur ſacramento ex diuina inſtitutione ad ſalutem neceſ ſario.