Id verò, quod obiici in contrariũ ſolet ex. 24. q. 1. cap. Audiuimus, per hæc facilè diluitur, cui ſimile eſt, quod Ambroſiꝰ ait, De pœ nitentia, d. 1. cap. Verbum. & cap. Poteſt fieri: ob idq́; ſi mili ratione ſoluitur. Illud autẽ , quod opponitur ex ca. vltimo eiuſdem cau ſ æ & quæ ſtionis, aduerſus hanc ſententiam nihil penitus facit. Primum, quòd ibi ſermo eſt de Euchariſtiæ ſacramento: quod non eſt ſacramentum neceſsitatis. Deinde, quòd id fecit Hermogildus, ne Arriano epiſcopo faueret: quẽ rex ob eum finem diſtinauerat. In quo euentu ne ſacramentum quidem baptiſ mi ab hæretico recipiendum eſ ſet. Nã , quod in extrauaganti, Vnam ſanctam de maioritate & obediencia Bonifacius docet, extra eccleſiam non eſ ſe remiſsionem peccatorum: & ex dictis modò, explicari facilè poteſt, & quemadmodum intelligendum eſ ſet, in ſuperioris ani relectione docuimus.