Praeterea. Licet episcopus diaconus committere alteri absolutionem possit, sed non tamen , nisi eorum, quorum est pastor, committere potest, hoc est, suorum subditorum. At. Summus Pontifex non est pastor sui ipsius, nec iudex, quam ob rem sui ipsius absolutionem committere alteri non potest. Nec me fugiunt, quae Cardinalis Caietanus vir alioqui doctis simus, scripsit quae stione vnica de ministro huius sacramenti : quae mihi non placent omnia sed ( humanorum ingeniorum ea, vel sors, vel conditio est) aliis non placebunt nostra. Equidem, quamdiu ratio melior non succurrit, non auderem as serere, confes sorem Summi Pontificis nullam habere iurisdictionis potestatem super ipsum, nec a Christo , nec ab ecclesia, nec ab ipso Summo Pontifice, quod Caietanus videtur admittere. An admittendum sit viderint alii, nam ego, principium absolutionis sacramentalis existimo, non solam es se potestatem ordinis, verumetiam iurisdictionis. Quippe, cum minister huius sacramenti (iuxta Concilium Florentinum) sit sacerdos habens autoritatem, vel ordinariam, vel ex commissio ne superioris: cumque etiam sacramentum hoc iudiciale sit, ministrum eius, nisi iudicem intelligere non valeo: iudicem autem sine iuris dictione, ne cogitatione quidem informare pos sum, eo vel maxime, quod minister huius sacramenti soluit, & ligat: ac proinde, iurisdictionis potestatem habet. Igitur, sicut Summus Pontifex propter crimen haeresis subditus fit ecclesiae in foro exteriore, idque ex diuina institutione : sic per quodlibet mortale peccatum Ecclesiae subiicitur in foro interiori, Christo instituente & obligante Pontificem Summum , vt coram sacerdote comparet : tametsi hanc illi dederit facultatem, vt eligat, quem maluerit. Quam traditionem sicut & caeteras Christi, licet scriptas non habeamus, ab apostolis accepimus.