Præterea. Licet epiſcopus diaconus cõmittere alteri abſolutionem poſsit, ſed nõ tamẽ , niſi eorum, quorum eſt paſtor, committere poteſt, hoc eſt, ſuorum ſubditorum. At. Summus Pontifex non eſt paſtor ſui ipſius, nec iudex, quam ob rem ſui ipſius abſolutionẽ cõ mittere alteri non poteſt. Nec me fugiunt, quæ Cardinalis Caietanus vir aliòqui doctiſ ſimus, ſcripſit quæ ſtione vnica de miniſtro huius ſacramẽti : quæ mihi nõ placent omnia ſed ( humanorũ ingeniorum ea, vel ſors, vel conditio eſt) aliis non placebũt noſtra. Equidem, quamdiu ratio melior nõ ſuccurrit, nõ auderẽ aſ ſerere, confeſ ſorem Summi Pontificis nullam habere iuriſdictionis poteſtatẽ ſuper ipſum, nec à Chr̃o , nec ab eccleſia, nec ab ipſo Summo Pontifice, quod Caietanus videtur admittere. An admittendum ſit viderint alii, nam ego, principium abſolutionis ſacramentalis exiſtimo, nõ ſolam eſ ſe poteſtatem ordinis, verumetiã iuriſdictionis. Quippe, cùm miniſter huius ſacramenti (iuxta Cõ cilium Florentinum) ſit ſacerdos habens autoritatem, vel ordinariam, vel ex commiſsio ne ſuperioris: cumq́; etiam ſacramẽtum hoc iudiciale ſit, miniſtrum eius, niſi iudicem intelligere non valeo: iudicem autem ſine iuriſ dictione, ne cogitatione quidem informare poſ ſum, eo vel maximè, quòd miniſter huius ſacramenti ſoluit, & ligat: ac proinde, iuriſdictionis poteſtatẽ habet. Igitur, ſicut Sũ mus Pontifex propter crimen hæreſis ſubditus fit eccleſiæ in foro exteriore, idq́; ex diuina inſtitutiõe : ſic per quodlibet mortale peccatum Eccleſiæ ſubiicitur in foro interiori, Chriſto inſtituente & obligante Pontificem Sũmum , vt coram ſacerdote cõparet : tametſi hanc illi dederit facultatem, vt eligat, quem maluerit. Quam traditionem ſicut & cæteras Chriſti, licet ſcriptas non habeamus, ab apoſtolis accepimus.