Itaq; ſacerdos ſimplex, cũ initiatur, nõ or dinis modò poteſtatẽ , ſed iuriſdictionis etiã accipit, non ſimpliciter & quãtum ad omnes ſed primũ , quantum ad venialia peccata. D. Tho. d. 18. art. 3. q. 1. ad tertium, & eſt cõmunis opinio. Deinde, quantũ ad mortalia: quibus eſt iam peccator à proprio ſacerdote ſolutus: quoniam illud iudicium eſt penitùs arbitrarium, cùm nulli tenear me ſubdere: neq; apparet vnde propius ſacerdos habeat ſolus poteſtatem in illa peccata, cùm non ſit materia ſubiecta proprio ſacerdoti. Præterea, quã tum ad omnia in articulo mortis: denique ad Summũ Pontificem abſoluendũ . Atq; horũ omniũ radix eadem eſt, etenim, (vt Capreolus & Durandus. d. 19. 4. diligenter annotauerunt) in vniuerſum apoſtolis dictũ eſt. Accipite ſpiritum ſantum: quorũ remiſeritis peccata &c. Reſtrictio autem facta ex ſpeciali commiſsione facta Petro: cui, quoniam claues tanquàm primo clauigero collatæ ſunt, id conſequenter eſt demandatum, vt eius autoritate, quicunque alius aperit, aperiat &c. nam illa commiſsio de aliis à Petro facta eſt. Ideoq́ue Petrus, & eius ſucceſ ſores non ſubiacent illi reſtrictioni, quin poſsint abſolui à quolibet ſacerdote.