Ad quintum vero argumentum , nonnulli respondent , illud verbum domini, non de corporali seu sacramentali manducatione corporis domini , sed de spirituali es se intelligendum. Qui autem per fidem Christum habet in se manentem, is spiritualiter manducat corpus, & bibit sanguinem: quia Christi membrum efficitur: ac proinde particeps ipsius, & carnis, & sanguinis. Id autem neces sarium est ad salutem, non solum adultis, verumetiam paruulis. Atque huius sententiae videtur es se D. Thomas. 3. p. q. 65. artic. 4. ad secundum: &. q. 80. arti. 9. ad tertium. Et Hieronymus in primum cap. epistolae ad Ephes. De cons. d. 2. ca. Dupliciter. 10. Imo Origenes homil. 7. in Leui. & August. lib. 3. De doctrina Christ. cap. 16. manifeste docent, hunc locum figurate es se accipiendum, vt per metaphoram, qui credit in Christum, eique incorporatur, Christum dicatur manducare. Eandemque expositionem vbique locorum Augustinus probat: vt tractatu in Ioannem. 26. &. 27. Et lib. 1. contra duas epist. Pelag. cap. 22. & lib. 1. ca. 4. De consecratione. d. 4. cap. In ecclesia: & capite sequenti : vbi & refert, Innocentium huius sententiae fuis se, acre vera fuit: vt patet in epistola eius dem Innocentii ad Concilium Cartaginensem . Et ratio quoque illis suffragatur quia, si de sacramentali manducatione dominus loqueretur, falsum es set illud. Qui manducat meam carnem, & bibit meum sanguinem in me manet, & ego in illo, constat enim multos car nem Christi, atque eius sanguinem in sacramento accipere, & non eosdem in Christo manere. Item etiam, cum sermo vniuersalis sit: si de sacramentali manducatione intelligeretur, iam paruulis es set eucharistia neces saria, vt vitam haberent in semetipsis, quod est erroneum. Ac Laicis praeterea sumptio huius sacramenti sub vtraque specie es set ad vitam neces saria: quae est haeresis Lutherana.