Ad quintum verò argumentũ , nõnulli re ſpondẽt , illud verbũ domini, nõ de corporali ſeu ſacramẽtali mãducatione corporis dñi , ſed de ſpirituali eſ ſe intelligendum. Qui autem per fidem Chriſtum habet in ſe manentem, is ſpiritualiter manducat corpus, & bibit ſanguinem: quia Chriſti membrum efficitur: ac proinde particeps ipſius, & carnis, & ſanguinis. Id autem neceſ ſarium eſt ad ſalutem, non ſolùm adultis, verumetiam paruulis. Atq; huius ſententiæ videtur eſ ſe D. Thomas. 3. p. q. 65. artic. 4. ad ſecundum: &. q. 80. arti. 9. ad tertium. Et Hieronymus in primũ cap. epiſtolæ ad Epheſ. De conſ. d. 2. ca. Dupliciter. 10. Imò Origenes homil. 7. in Leui. & Auguſt. lib. 3. De doctrina Chriſt. cap. 16. manifeſtè docent, hunc locum figuratè eſ ſe accipiendum, vt per metaphoram, qui credit in Chriſtum, eiq́; incorporatur, Chriſtum dicatur manducare. Eandemq́; expoſitionẽ vbique locorum Auguſtinus probat: vt tractatu in Ioannem. 26. &. 27. Et lib. 1. contra duas epiſt. Pelag. cap. 22. & lib. 1. ca. 4. De conſecratione. d. 4. cap. In eccleſia: & capite ſequẽ ti : vbi & refert, Innocentium huius ſentẽtiæ fuiſ ſe, acre vera fuit: vt patet in epiſtola eiuſ dem Innocentii ad Concilium Cartaginen ſ ẽ . Et ratio quoq; illis ſuffragatur quia, ſi de ſacramentali manducatione dominus loqueretur, falſum eſ ſet illud. Qui manducat meã carnem, & bibit meum ſanguinem in me manet, & ego in illo, conſtat enim multos car nem Chriſti, atq; eius ſanguinem in ſacramẽ to accipere, & non eoſdem in Chriſto manere. Item etiam, cùm ſermo vniuerſalis ſit: ſi de ſacramentali manducatione intelligeretur, iam paruulis eſ ſet euchariſtia neceſ ſaria, vt vitam haberent in ſemetipſis, quod eſt erroneum. Ac Laicis præterea ſumptio huius ſacramenti ſub vtraque ſpecie eſ ſet ad vitam neceſ ſaria: quæ eſt hæreſis Lutherana.