Et confirmatur: quia Nectarius episcopus Constantinopolitanus Chrysostomi anteces sor abrogauit confessionem, quae sacerdotibus fit, (vt libro. 9. historiae tripartitae capi. 35. Sozomenus refert) non autem vir sanctus abrogaret, si sacramentum confessionis es set ad salutem neces sarium. Et confirmatur rursum: quia apud Graecos post illa tempora confessio, quae sacerdoti fit, reiecta est atque abolita, non erat ergo medium neces sarium ad salutem, alias, exinde, nullus Graecorum salutem fuis set consecutus, quippe (vt ante docuimus) in mediis ad salutem neces sariis nemini ignorantia patrocinatur: vt sine illis ae ternam salutem possit adipisci: quae est ratio glos s ae de poenitentia, d. 5. statim a principio: vbi tenet, confessionem es se institutam ex Ecclesiae traditione, potius quam ex noui testamenti authoritate. Idem tener Panor. super caput. Omnis vtriusque sexus, de poenitentiis & remissionibus. D. quoque Bonauentura dist. 17. quarti sententiarum, q. 3. art. 3. as serit, confessionem non es se institutam a Christo, sed ab Apostolis, non ergo ita grauis est error, negare confessionem sacramentalem apud sacerdotes es se ex diuino iure ad salutem neces sariam.