Et confirmatur: quia Nectarius epiſcopus Conſtantinopolitanus Chryſoſtomi anteceſ ſor abrogauit confeſsionem, quæ ſacerdotibus fit, (vt libro. 9. hiſtoriæ tripartitæ capi. 35. Sozomenus refert) non autem vir ſanctus abrogaret, ſi ſacramentum confeſsionis eſ ſet ad ſalutem neceſ ſarium. Et confirmatur rurſum: quia apud Græcos poſt illa tempora confeſsio, quæ ſacerdoti fit, reiecta eſt atque abolita, non erat ergo medium neceſ ſarium ad ſalutem, aliàs, exinde, nullus Græcorũ ſalutem fuiſ ſet conſecutus, quippe (vt ante docuimus) in mediis ad ſalutem neceſ ſariis nemini ignorantia patrocinatur: vt ſine illis æ ternam ſalutem poſsit adipiſci: quæ eſt ratio gloſ ſ æ de pœnitentia, d. 5. ſtatim à principio: vbi tenet, confeſsionem eſ ſe inſtitutã ex Eccleſiæ traditione, potius quàm ex noui teſtamenti authoritate. Idem tener Panor. ſuper caput. Omnis vtriuſque ſexus, de pœnitentiis & remiſsionibus. D. quoq; Bonauentura diſt. 17. quarti ſententiarum, q. 3. art. 3. aſ ſerit, confeſsionem non eſ ſe inſtitutam à Chriſto, ſed ab Apoſtolis, nõ ergo ita grauis eſt error, negare confeſsionem ſacramentalem apud ſacerdotes eſ ſe ex diuino iure ad ſalutem neceſ ſariam.