At vero, licet dominus ibi de spirituali manducatione sermonem faciat: non tamen excluditur sacramentalis: vt patet ex D. Augus. in Ioannem, tractatu. 26. atque ex. Thoma. 3. p. q. 80. art. 11. Vnde & eiusdem partis. q. 65. art. 4. ad secundum, ait, Illud verbum domini intelligendum es se de spirituali manducatione , & non de sola sacramentali. Non dixit. Et non de sacramentali. Quod autem de sumptione etiam sacramentali verba fiant, mihi facile persuadeo. Primum, quia de futuro loquitur dominus dicens: Panis quem ego dabo, caro mea est, nondum enim instituerat eucharistiae sacramentum . Deinde, quia discernit manducationem & potationem , inquiens. Nisi manducaueritis carnem , & biberitis &c. vbi integrum sacramentum carnis & sanguinis, quod in cibum & potum daturus erat, aperte distinxit. Accedit ad hoc, quod Ioannes Euangelista, si eo capite de eucharistiae sacramento non fecis set mentionem, omnino nullam altissimi sacramenti rationem habuis set: cum in reliquis sui Euangelii partibus, ne verbum quidem vllum de eucharistia fecerit. Adde, quod plerique sancti de eucharistiae sacramento illum locum interpretantur: vt Chrysostomus in Ioannem homil. 45. & lib. 3. De dignitate sacerdotali cap. 4. & Augusti lib. 1. de Baptis. paruu. capi. 20. Ambros. lib. 4. De sacramentis. Bernardus in sermone De resurrectione, cuius initium. Vicit Leo. Cyrillus quoque, ac Theophylactus in commentariis super Ioannem : atque alii, quos refert Gratianus De consecratione. d. 2. Certe ecclesia, cum aduer sus haereticos de eucharistiae sacramento disputat, ex eo capite, vel maxime testimonia sumit. In Concilio praeterea Constantiensi ses sione. 13. cum haereticorum argumento obiter responderetur, qui ex hoc testimonio sumebant, Laicis sub vtraque specie hoc sacramentum es se conferendum: non confugerunt patres ad spiritualem manducationem, sed crediderunt, id quod dominus dicit, Nisi manducaueritis &c. etiam a Laicis sub specie panis seruari: cum firmissime ( inquiunt ) credendum sit, sub vtraque specie integrum Christi corpus & sanguinem contineri. Et (ne longum faciam) Concilium Ephesinum in epistola ad Nestorium, hunc ipsum locum, de quo dis se rimus, de sumptione sacramenti corporis & sanguinis domini interpretatur. Atque id nos late persecuti sumus: vt vim argumenti con seruaremus: scilicet, quod difficilius est, quam vt per illam priorem intelligentiam eludi possit.