At verò, licet dominus ibi de ſpirituali mã ducatione ſermonem faciat: non tamen excluditur ſacramentalis: vt patet ex D. Auguſ. in Ioannem, tractatu. 26. atque ex. Thoma. 3. p. q. 80. art. 11. Vnde & eiuſdem partis. q. 65. art. 4. ad ſecundum, ait, Illud verbum domini itelligendum eſ ſe de ſpirituali mãducatione , & non de ſola ſacramentali. Non dixit. Et non de ſacramentali. Quòd autem de ſumptione etiam ſacramentali verba fiant, mihi facile perſuadeo. Primùm, quia de futuro loquitur dominus dicens: Panis quem ego dabo, caro mea eſt, nondum enim inſtituerat euchariſtiæ ſacramentũ . Deinde, quia diſcernit manducationem & potationẽ , inquiens. Niſi manducaueritis carnẽ , & biberitis &c. vbi integrum ſacramentum carnis & ſanguinis, quod in cibum & potum daturus erat, apertè diſtinxit. Accedit ad hoc, quòd Ioannes Euangeliſta, ſi eo capite de euchariſtiæ ſacramento non feciſ ſet mentionem, omnino nullã altiſsimi ſacramenti rationẽ habuiſ ſet: cùm in reliquis ſui Euãgelii partibus, ne verbũ quidem vllũ de euchariſtia fecerit. Adde, quod pleriq́; ſancti de euchariſtiæ ſacrmẽ to illum locũ interpretantur: vt Chryſoſtomus in Ioannẽ homil. 45. & lib. 3. De dignitate ſacerdotali cap. 4. & Auguſti lib. 1. de Baptiſ. paruu. capi. 20. Ambroſ. lib. 4. De ſacramentis. Bernardus in ſermone De reſurrectione, cuius initium. Vicit Leo. Cyrillus quoque, ac Theophylactus in cõmentariis ſuper Ioannẽ : atque alii, quos refert Gratianus De conſecratione. d. 2. Certè eccleſia, cùm aduer ſus hæreticos de euchariſtiæ ſacramẽto diſputat, ex eo capite, vel maximè teſtimonia ſumit. In Concilio præterea Conſtantienſi ſeſ ſione. 13. cùm hæreticorum argumento obiter reſponderetur, qui ex hoc teſtimonio ſumebant, Laicis ſub vtraq; ſpecie hoc ſacramẽ tum eſ ſe conferendum: non confugerunt patres ad ſpiritualem manducationem, ſed crediderunt, id quod dominus dicit, Niſi manducaueritis &c. etiã à Laicis ſub ſpecie panis seruari: cùm firmiſsimè ( inquiũt ) credendum ſit, ſub vtraq; ſpecie integrum Chriſti corpus & ſanguinem contineri. Et (ne longum faciam) Concilium Epheſinum in epiſtola ad Neſtorium, hunc ipſum locum, de quo diſ ſe rimus, de ſumptione ſacramenti corporis & ſanguinis domini interpretatur. Atq; id nos latè perſecuti ſumus: vt vim argumenti con ſeruaremus: ſcilicet, quod difficilius eſt, quam vt per illam priorem intelligentiam eludi poſsit.