Igitur, (vt ex locis citatis apud D. Thomam colligere licet) testimonium illud, licet dissimiliter, vtramque tamen expositione complectitur, & spiritualis & sacramentalis manducationis. Non enim qui corporaliter dentibus terit eucharistiae sacramentum, habet vitam aeternam: nisi & spiritualiter manducet, hoc est, credat in CHRISTVM viua fide: & Ecclesiastici corporis, cuius CHRISTVS caput est, membrum fiat. Ergo spiritualis manducatio per fidem, medium est neces sarium ad salutem & adultis, & paruulis. Suscipiturque hoc medium, cum baptismus suscipitur: vt Diuus Augustinus exponit, libro primo, De baptismo paruulorum, capite vigessimo, & locis quoque paulo ante citatis: ac, Diuus Thomas tertia parte, quae stione, septuagessima tertia, articulo tertio. Sacramentalis autem manducatio non hoc modo est de necessitate salutis, sicut baptismus: videlicet, quia Baptismus est neces sarius, non solum necessitate praecepti, verumetiam, vt medium, sine quo salus non constat. At sacramentalis eucharistiae manducatio solum est neces saria, vt praeceptum: ac proinde solis adultis: quibus duntaxat praeceptum imponitur. Quod autem haec sit mens Diui Thomae, colligere pos sumus ex tertia parte, quae stionae. 65. articulo quarto, & quae stione. 80. art. 11. Quid autem in causa sit, quamobrem similibus verbis non similis necessitas prae scribatur, non facile dicitur: nisi ad ecclesiae sensum nostras intelligentias referamus: quae sacramentalem eucharistiae sumptionem nunquam intellexit es se medium ad salutem neces sarium: poenitentiam es se intellexit, vel vtrumque sacramentum necessarium est in re vel in voto, sed aliter tamen vtrumlibet nam votum eucharistie in baptismo continetur: votum autem poenitentiae in nullo alio sacramento. Quo fit, vt votum eucharistiae satis sit implicitum, votum poenitentie requiratur explicitum. Atque id forsitan est ad. D. Thomae sensum accommodatius.