Igitur, (vt ex locis citatis apud D. Thomã colligere licet) teſtimoniũ illud, licet diſsimiliter, vtramq; tamẽ expoſitione complectitur, & ſpiritualis & ſacramentalis manducationis. Non enim qui corporaliter dentibus terit euchariſtiæ ſacramentum, habet vitam æternam: niſi & ſpiritualiter manducet, hoc eſt, credat in CHRISTVM viua fide: & Eccleſiaſtici corporis, cuiꝰ CHRISTVS caput eſt, membrum fiat. Ergo ſpiritualis manducatio per fidem, medium eſt neceſ ſarium ad ſalutem & adultis, & paruulis. Suſcipiturq́ue hoc medium, cum baptiſmus ſuſcipitur: vt Diuus Auguſtinus exponit, libro primo, De baptiſmo paruulorum, capite vigeſsimo, & locis quoque paulo ante citatis: ac, Diuus Thomas tertia parte, quæ ſtione, ſeptuageſsima tertia, articulo tertio. Sacramentalis autem manducatio non hoc modo eſt de neceſsitate ſalutis, ſicut baptiſmus: videlicet, quia Baptiſmus eſt neceſ ſarius, non ſolum neceſsitate præcepti, verumetiam, vt medium, ſine quo ſalus non conſtat. At ſacramentalis euchariſtiæ manducatio ſolùm eſt neceſ ſaria, vt præceptum: ac proinde ſolis adultis: quibus duntaxat præceptum imponitur. Quòd autem hæc ſit mens Diui Thomæ, colligere poſ ſumus ex tertia parte, quæ ſtionæ. 65. articulo quarto, & quæ ſtione. 80. art. 11. Quid autem in cauſa ſit, quamobrem ſimilibus verbis non ſimilis neceſsitas præ ſcribatur, non facilè dicitur: niſi ad eccleſiæ ſenſum noſtras intelligentias referamus: quæ ſacramẽtalem euchariſtiæ ſumptionem nunquàm intellexit eſ ſe medium ad ſalutem neceſ ſarium: pœnitentiam eſ ſe intellexit, vel vtrumq; ſacramentum neceſ ſariũ eſt in re vel in voto, ſed aliter tamen vtrumlibet nam votum euchariſtię in baptiſmo continetur: votum autem pœnitentiæ in nullo alio ſacramento. Quo fit, vt votum euchariſtiæ ſatis ſit implicitum, votum pœnitentię requiratur explicitum. Atque id forſitan eſt ad. D. Thomæ ſenſum accommodatius.