Ad sextum argumentum respondetur , quod Nectarius anteces sor Chrysostomi confessionem secretam de medio sustulerat, vt illo capite Sozomenus tradit. Quamobrem, Chry sostomus Nectario succedens, de confessione hac auriculari, populo verba facere noluit quia enim nondum scandalum sedatum erat,{ Nectarius vir probus fues se videtur , quantum colligere licet ex eodem li. 9. cap. 13. } quod in ecclesia Constantinopolitana per oc casionem secrete confessionis fuerat exortum: non est ausus, eam restituere: quam, scilicet, vir probatae fidei apud Constantinopolitanos abiecerat. Nec apud Graecos confes sio quae sacerdotibus in aurem fit, tam est recepta, quam apud Latinos, vnde Sozomenus loco illo citato, apud occidentales ecclesias ritum confessionis as serit maxime & traditum & retentum. Sed & de poenitencia, d. 1. capit. finali Theodorus dicit, Grecos existimare solum Deo es se confitenda peccata. Quem admodum itaque baptismus non statim a passione Christi coepit es se medium omnibus neces sarium ad salutem, sed post sufficientem euangelij & baptismi euulgationem: ita & confessionis sacramentum ex eo tempore coepit omnibus hominibus es se neces sarium, etiam de peccatis secretis, quo sufficienter promulgatum est. Quo fit, vt Greci ante plenam inuulgationem sine peccatorum confessione occultorum saluari potuerint. Iurisconsultis vero, ac nonnullis etiam Theologis sane parcendum est, quod in quae stione perobscura, & quae eo tempore nondum erat satis explicata ac definita, ignoranter errauerint.