Ad ſextũ argumentum reſpõdetur , quòd Nectarius anteceſ ſor Chryſoſtomi cõfeſsionem ſecretam de medio ſuſtulerat, vt illo capite Sozomenus tradit. Quamobrem, Chry ſoſtomus Nectario ſuccedens, de confeſsione hac auriculari, populo verba facere noluit quia enim nondum ſcandalum ſedatũ erat,{ Nectarius vir ꝓbus fueſ ſe vi đtur , quã tũ colligere licet ex eodem li. 9. cap. 13. } quod in eccleſia Cõ ſtantinopolitana per oc caſionem ſecrete confeſsionis fuerat exortum: non eſt auſus, eam reſtituere: quam, ſcilicet, vir probatæ fidei apud Conſtantinopolitanos abiecerat. Nec apud Græcos confeſ ſio quæ ſacerdotibus in aurem fit, tam eſt recepta, quàm apud Latinos, vnde Sozomenꝰ loco illo citato, apud occidentales eccleſias ritum confeſsionis aſ ſerit maximè & traditum & retentum. Sed & de pœnitencia, d. 1. capit. finali Theodorus dicit, Gręcos exiſtimare ſolum Deo eſ ſe confitenda peccata. Quem admodum itaque baptiſmus nõ ſtatim à paſsione Chriſti cœpit eſ ſe medium omnibus neceſ ſarium ad ſalutem, ſed poſt ſufficientem euangelij & baptiſmi euulgationem: ita & cõ feſsionis ſacramentum ex eo tempore cœpit omnibus hominibus eſ ſe neceſ ſarium, etiam de peccatis ſecretis, quo ſufficienter promulgatum eſt. Quo fit, vt Gręci ante plenam inuulgationem ſine peccatorum confeſsione occultorum ſaluari potuerint. Iuriſconſultis verò, ac nonnullis etiam Theologis ſanè parcendum eſt, ꝙ in quæ ſtione perobſcura, & quæ eo tempore nondum erat ſatis explicata ac definita, ignoranter errauerint.