Ad illud igitur explicandum prius aggrediamur, An confessio, quae sacerdotibus in aurem fit, euangelico iure sit precepta. Suadetur enim non es se. Primum, quia tale praeceptum diuini iuris nullo sacrarum literarum loco reperitur. Quod si ita est, vt certe videtur es se, non est cur diuini iuris preceptum es se fingamus. Dein de. Si confessio diuinae institutionis es set, eius quoque integritas ab euangelico iure proficisceretur: vnde fieret vt & poe nitens omnium peccatorum & species & numeros dicere, & confes sor solicite vtrum que interrogare deberet, quod es set re vera molestissimum. Ac praeterea non liceret ecclesie vlla ex causa confessionem partiri. At partitur: vt, cum sunt casus reseruati, absoluit Romanus pontifex ab iliis: pro aliis vero non re seruatis remittuntur poenitentes ad proprios sacerdotes. Non igitur diuinae institutionis est omnia simul peccata sacerdoti confiteri.