Ad illud igitur explicandum prius aggrediamur, An confeſsio, quæ ſacerdotibus in aurem fit, euangelico iure ſit pręcepta. Suadetur enim non eſ ſe. Primùm, quia tale præceptũ diuini iuris nullo ſacrarum literarum loco reperitur. Quod ſi ita eſt, vt certè videtur eſ ſe, non eſt cur diuini iuris pręceptũ eſ ſe fingamus. Dein de. Si confeſsio diuinæ inſtitutionis eſ ſet, eius quoq; integritas ab euangelico iure proficiſceretur: vnde fieret vt & pœ nitens omnium peccatorum & ſpecies & numeros dicere, & confeſ ſor ſolicitè vtrum que interrogare deberet, quod eſ ſet re vera moleſtiſsimum. Ac præterea non liceret eccleſię vlla ex cauſa confeſsionem partiri. At partitur: vt, cùm ſunt caſus reſeruati, abſoluit Romanus pontifex ab iliis: pro aliis verò non re ſeruatis remittuntur pœnitentes ad proprios ſacerdotes. Nõ igitur diuinæ inſtitutionis eſt omnia ſimul peccata ſacerdoti confiteri.