Postremo. Si mandatum hoc ex euangelio pos set haberi: id vel maxime ex illo Ioannis. 20. capite. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: & quorum retinueritis retenta sunt. At inde non habetur, pari enim ratione oporteret, venialia confiteri: cum de illis etiam ibidem sermo fit, alias confessio venialium ad hoc sacramentum non pertineret, & si de vtrisque loquitur Christus, cum ait, Quorum remiseritis peccata, ad vtraque etiam pertinet, quod dicit, Quorum retinueritis &c. Compertum igitur videtur es se, aut vtrorumque , aut neutrorum confessionem in praecepto diuino es se.