Poſtremò. Si mandatum hoc ex euangelio poſ ſet haberi: id vel maximè ex illo Ioannis. 20. capite. Quorum remiſeritis peccata, remittũtur eis: & quorum retinueritis retenta ſunt. At inde nõ habetur, pari enim ratione oporteret, venialia confiteri: cùm de illis etiam ibidem ſermo fit, aliàs confeſsio venialium ad hoc ſacramentum non pertineret, & ſi de vtriſque loquitur Chriſtus, cùm ait, Quorum remiſeritis peccata, ad vtraq; etiam pertinet, quod dicit, Quorum retinueritis &c. Compertum igitur videtur eſ ſe, aut vtrorumq; , aut neutrorũ confeſsionem in præcepto diuino eſ ſe.