Quarta conclusio. Quod confessio non debet es se secreta. Has omnes & singulas haereticas es se synodus definiuit. Est autem congregata autoritate Sixti quarti: & confirmata po stea ab eodem Sixto in Extrauaganti , cuius retro mentionem fecimus: vbi denuo condemnantur tanquam hereticae ille propositiones. Quo fit, vt quia asserunt hunc errorem es se temerarium , aut haeresim sapere, hanc Sixti definitionem minime viderint: quam non piguit semel atque iterum sumere, vt frequentius ob oculos posita perenni memoria teneatur.