Quarta concluſio. Quòd confeſsio nõ debet eſ ſe ſecreta. Has omnes & ſingulas hæreticas eſ ſe ſynodus definiuit. Eſt autem cõgregata autoritate Sixti quarti: & confirmata po ſtea ab eodem Sixto in Extrauagãti , cuius retro mentionem fecimus: vbi denuo condẽ nantur tanquàm hęreticæ illę propoſitiones. Quo fit, vt quia aſ ſerũt hũc errorẽ eſ ſe temerariũ , aut hæreſim ſapere, hãc Sixti definitionẽ minimè viderint: quam non piguit ſemel atque iterum ſumere, vt frequentiùs ob oculos poſita perenni memoria teneatur.