Ad primum argumentum . Iam ostendimus locum in euangelio Ioannis, vnde confessionis praeceptum ducitur. Nam quod Caietanus in commentariis super hunc locum as serit: in stitutionem sacramenti poenitentiae inde haberi, non praeceptum : certissime saluabitur. Habetur enim necessitas comparendi coram iudicibus a Christo constitutis, atque ex consequenti praeceptum confessionis: sine qua peccata nostra a sacerdotibus iuste ac prudenter dis cerni, iudicarique non pos sunt. Iam, quod he retici tradunt, Innocentium tertium fuis se confessionis auricularis autorem, imprudenter errant. Leo siquidem Papa multis annis ante Innocentium praecepit confessionem, non publice fieri, sed occulte. Quinetiam as seruit contra apostolicam regulam publicam confessionem postulari: vt patet epistola. 57. ad episcopos Campanie: &. 69. ad Theodorum episcopum. Huius etiam iudicii sacramentalis apud sacerdotes meminit Innocentius primus in epistola ad Decentium capi. 7. Sed & Clemens in. 1. epistola ad Iacobum fratrem domini, Petrum apostolum tradidis se refert, cogitationes etiam malas oportere Christianos mox ad Christum illidere, & sacerdotibus domini manifestare. Eius etiam est mentio apud Hieronymum in illud Eccclesiast. 10. Sim ordeat serpens in silentio &c. Nam quod super Psal. 84. referri solet, forsitan reiicietur, quod commentaria illa, an D. Hieronymi sint, incertum est: quemadmodum lib. 2. De visitatione infirmorum : & libellus Ad comitem, & liber De vera & falsa poenitentia, D. Augustini es se negantur. Sed est tamen in Augustino locus, quem euertere ne Erasmus quidem possit: in lib. 3. De baptismo contra Donatist. cap. 17. &. 18. vbi nititur iudicium hoc sacerdotale eodem hoc ipso Ioannis as serere testimonio: vide etiam , tractatu. 2. in Psal. 101. super illud, Vt audiret gemitus compeditorum. Cyprianus quoque sermone. 5. De lapsis, etiam eos, qui corde tantum lapsi sunt, docet, hoc ipsum, apud sacerdotes Dei dolenter debere confiteri. Poenitentiae huius insuper, quae apud sacerdotes fit, mentionem fecit Tertulianus in libro. De poenitentia. Ambrosius autem lib. 1. De poenitentia cap. 2. hanc sententiam eodem, quo & nos Ioannis testimonio confirmat. Nam alia, quae solent afferri, vt est illud Iaco. 5. Confitemini alterutrum etc. Et illud Lucae. 17. Ite ostendite vos sacerdotibus &c. non adeo firma videntur aduersus hereticos testimo nia, tametsi dici etiam facile poterat, quod licet ex sacra scriptura huiusmodi praeceptum non haberetur: habetur tamen ex traditione Christi & apostolorum: quem admodum & alia pleraque nature fidei documenta. Quod si rara apud antiquos secraetae confessionis mentio est, frequens vero publicae, vt in Concilio Niceno ca. 9. & aliis item plurimis, ad sane nihil nostrae huic definitioni aduersatur. Ostensum est si quidem, non solum ex traditione maiorum, verumetiam ex euangelico testimonio: confessionem peccatorum sacerdoti fieri debere: quod quidem est de necessitate sacramenti. Secreram vero, aut publicam confes sionem fieri, prudentiae est naturali relictum quae dictat, vt occulta peccata occulte, publica, publice iudicentur.