Ad primum argumentũ . Iam oſtendimus locum in euangelio Ioannis, vnde confeſsionis præceptum ducitur. Nã quod Caietanus in cõmentariis ſuper hunc locum aſ ſerit: in ſtitutionem ſacramenti pœnitentiæ inde haberi, non præceptũ : certiſsimè ſaluabitur. Habetur enim neceſsitas comparendi corã iudicibus à Chriſto conſtitutis, atq; ex conſequẽ ti præceptum confeſsionis: ſine qua peccata noſtra à ſacerdotibus iuſtè ac prudenter diſ cerni, iudicariq́ue non poſ ſunt. Iam, quod hę retici tradunt, Innocentium tertiũ fuiſ ſe confeſsionis auricularis autorem, imprudenter errant. Leo ſiquidem Papa multis annis ante Innocentium præcepit confeſsionem, non publicè fieri, ſed occultè. Quinetiam aſ ſeruit contra apoſtolicam regulam publicam confeſsionem poſtulari: vt patet epiſtola. 57. ad epiſcopos Campanię: &. 69. ad Theodorum epiſcopum. Huius etiam iudicii ſacramentalis apud ſacerdotes meminit Innocẽtius primus in epiſtola ad Decentium capi. 7. Sed & Clemens in. 1. epiſtola ad Iacobum fratrem domini, Petrum apoſtolum tradidiſ ſe refert, cogitationes etiam malas oportere Chriſtianos mox ad Chriſtum illidere, & ſacerdotibus domini manifeſtare. Eius etiam eſt mentio apud Hieronymum in illud Ecccleſiaſt. 10. Sim ordeat ſerpens in ſilentio &c. Nam quod ſuper Pſal. 84. referri ſolet, forſitã reiicietur, quòd cõmentaria illa, an D. Hieronymi ſint, incertum eſt: quemadmodum lib. 2. De viſitatione infirmorũ : & libellus Ad comitem, & liber De vera & falſa pœnitentia, D. Auguſtini eſ ſe negantur. Sed eſt tamen in Auguſtino locus, quẽ euertere ne Eraſmus quidem poſsit: in lib. 3. De baptiſmo contra Donatiſt. cap. 17. &. 18. vbi nititur iudicium hoc ſacerdotale eodem hoc ipſo Ioannis aſ ſerere teſtimonio: vide etiã , tractatu. 2. in Pſal. 101. ſuper illud, Vt audiret gemitus compeditorum. Cyprianus quoq; ſermone. 5. De lapſis, etiam eos, qui corde tantũ lapſi ſunt, docet, hoc ipſum, apud ſacerdotes Dei dolẽter debere confiteri. Pœnitentiæ huius inſuper, quæ apud ſacerdotes fit, mentionẽ fecit Tertulianus in libro. De pœnitentia. Ambroſius autẽ lib. 1. De pœnitentia cap. 2. hanc ſententiam eodem, quo & nos Ioannis teſtimonio confirmat. Nam alia, quæ ſolent afferri, vt eſt illud Iaco. 5. Cõfitemini alterutrũ etc. Et illud Lucæ. 17. Ite oſtẽdite vos ſacerdotibus &c. nõ adeò firma vident̃ aduerſus hęreticos teſtimo nia, tametſi dici etiam facilè poterat, quòd licet ex ſacra ſcriptura huiuſmodi præceptum non haberetur: habetur tamen ex traditione Chriſti & apoſtolorum: quem admodum & alia pleraq́ue naturę fidei documenta. Quòd ſi rara apud antiquos ſecrætæ cõfeſsionis mẽ tio eſt, frequẽs verò publicæ, vt in Cõcilio Niceno ca. 9. & aliis itẽ plurimis, ad ſanè nihil noſtræ huic definitioni aduerſatur. Oſtõ ſum eſt ſi quidem, non ſolum ex traditione maiorum, verumetiam ex euangelico teſtimonio: confeſsionem peccatorum ſacerdoti fieri debere: quod quidem eſt de neceſsitate ſacramenti. Secreram verò, aut publicam confeſ ſionem fieri, prudentiæ eſt naturali relictum quæ dictat, vt occulta peccata occultè, publica, publicè iudicentur.